<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam
            Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem,
            quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso
            die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit. <milestone n="2" unit="section"/> uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari
            patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla
            ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati
            Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super
            cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata,
            supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi
            matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non
            recusaturum confodi manibus ipsorum. <milestone n="3" unit="section"/> nec durare ualuit
            quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque
            Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, Germanici
            fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem,
            subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei
            p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus
            incesta habebantur. ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui
            sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum
            officium et ipse cum Agrippina celebrauit.</p></div></div></body></text></TEI>