<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de
            fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum
            atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a
            Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. <milestone n="2" unit="section"/> sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur,
            utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia
            summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret
            egredi ab urbe.</p><p>De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio
            sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.</p></div></div></body></text></TEI>