Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret egredi ab urbe. De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.