<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Congiaria populo saepius distribuit. spectacula quoque complura et magnifica edidit,
            non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi
            praeterea nemo ante eum. ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum
            restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes
            supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
              <milestone n="2" unit="section"/> fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto
            nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos
            Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. quare
            uox praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam
            nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectauerant, et quidam histrionum
            producti olim tunc quoque producerentur. circenses frequenter etiam in Vaticano
            commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus uenatione. <milestone n="3" unit="section"/> circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque
            et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue
            spectare solitis; ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas,
            conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea
            Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad
            terram cornibus detrahunt. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniuersarium in castris
            praetorianis sine uenatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem
            extraordinarium et breue dierumque paucorum, quodque appellare coepit 'sportulam,' quia
            primum daturu<del>m</del>s edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se
            populum. <milestone n="5" unit="section"/> nec ullo spectaculi genere communior aut
            remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo
            uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines
            prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis;
            qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset. illud
            plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo quattuor fili
            deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens
            populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio
            gratiaeque esse. <milestone n="6" unit="section"/> edidit et in Martio campo
            expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum
            praeseditque paludatus. quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. sed
            cum proclamantibus naumachiariis: 'haue imperator, morituri te salutant!' respondisset:
            'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu
            cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum
            lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam
            compulit. hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium
            singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum
            statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit. in
            cooptandis per collegia sacerdotibus neminem nisi iuratus nominauit; obseruauitque
            sedulo, ut quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret,
            utque dira aue in Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi
            pontificis pro rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de
            fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum
            atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a
            Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. <milestone n="2" unit="section"/> sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur,
            utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia
            summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret
            egredi ab urbe.</p><p>De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio
            sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit. senatoriam dignitatem
            recusantibus equestrem quoque ademit. latum clauum, quamuis initio affirmasset non
            lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub
            condicione si prius ab equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionem uerens,
            et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum
            adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non
            ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos. <milestone n="2" unit="section"/> collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit
            detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio
            tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit, maioribus uero
            natu tam multis tamque facile, ut epistula communi<del>s</del> legionum nomine extiterit
            petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne causam
            belli quoquo modo quaererent. Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque urbem
            obuiam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit. Gabinio
            Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis
            daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra
            numerum,' quo absentes et titulo tenus fungerentur. milites domus senatorias salutandi
            causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. libertinos, qui se pro equitibus R.
            agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem
            aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum. <milestone n="2" unit="section"/> cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapi<del>i</del>
            taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in
            dicionem domini, si conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis
            crimine teneri. uiatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica
            transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum
            casus collocauit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia.
            ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit. prouincias Achaiam et
            Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob
            exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum
            delictorum reddidit. Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum
            remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et
            societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes
            praestitisset. <milestone n="4" unit="section"/> Iudaeos impulsore Chresto assidue
            tumultuantis Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate
            eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et
            Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem
            uirtutem aut condicionem suam praedicantes. <milestone n="5" unit="section"/> Druidarum
            religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam
            penitus aboleuit; contra sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est,
            templumque in Sicilia Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut ex aerario pop. R.
            reficeretur, auctor fuit. cum regibus foedus in foro i<del>e</del>cit porca caesa ac
            uetere fetialium praefatione adhibita. sed et haec et cetera totumque adeo ex parte
            magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis
            ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.</p></div></div></body></text></TEI>