<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug. Luguduni eo ipso die
            quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius Claudius Drusus. mox
            fratre maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen assumpsit. infans autem
            relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et
            tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa
            quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur. <milestone n="2" unit="section"/> diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub
            paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut
            se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob
            hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris
            edebat, palliolatus nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine
            sollemni officio lectica in Capitolium latus est.</p></div></div></body></text></TEI>