Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug. Luguduni eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius Claudius Drusus. mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen assumpsit. infans autem relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur. diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium latus est.