<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque
            inaequabiliter uarioque et animo et euentu. recognitione equitum iuuenem probri plenum,
            sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens
            censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut
            parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque: 'quare enim ego scio, quam
            amicam habeas?' et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam:
              <milestone n="2" unit="section"/> 'litura tamen,' inquit, 'extet.' splendidum uirum
            Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum
            erasit, sed in peregrinitatem redegit. nec quemquam nisi sua uoce, utcumque quis posset,
            ac sine patrono rationem uitae passus est reddere. notauitque multos, et quosdam
            inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia
            excessissent; quendam uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum
            temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen
            maiestatis apud iudices motum. <milestone n="3" unit="section"/> plures notare conatus,
            magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit,
            quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos
            se probantibus; eo quidem, qui sibimet uim ferro intulisse arguebatur, inlaesum corpus
            ueste deposita ostentante. <milestone n="4" unit="section"/> fuerunt et illa in censura
            eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria
            redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo,
            quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil
            aeque facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum.</p></div></div></body></text></TEI>