<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et
            sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis. cum
            decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum
            habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de
            propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim
            apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio
            futurus esset. <milestone n="2" unit="section"/> feminam non agnoscentem filium suum
            dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis.
            absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua
            necessitate cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim
            acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter
            aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi
            aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur
            defendereturue, iussit. <milestone n="3" unit="section"/> de quodam etiam negotio ita ex
            tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. propter
            quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset. excusans quidam testem e
            prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas
            demum interrogationes: 'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod
            reum defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud quoque a maioribus natu
            audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non
            solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso
            detinerent. <milestone n="4" unit="section"/> ac ne cui haec mira sint, litigatori
            Graeculo uox in altercatione excidit: <foreign xml:lang="grc">καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ
              μωρόσ</foreign>. equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab
            impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari
            aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in
            manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut
            genam non leuiter perstrinxerit.</p></div></div></body></text></TEI>