in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis. cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio futurus esset. feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis. absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit. de quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. propter quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset. excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas demum interrogationes: 'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso detinerent. ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione excidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ μωρόσ . equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.