<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis
            per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium
            autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra
            honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis
            quoque antiquitus et religiosis. nec semper praescripta legum secutus duritiam
            lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et
            iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et
            in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.</p></div></div></body></text></TEI>