<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios
            honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum
            domestica religione transegit. neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit. ut
            sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata
            essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. <milestone n="2" unit="section"/> ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit. cognitionibus
            magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit; eosdem spectacula edentis
            surgens et ipse cum cetera turba uoce ac manu ueneratus est. tr(ibunis) pl(ebis)
            adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi
            stantes. <milestone n="3" unit="section"/> quare in breui spatio tantum amoris
            fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset,
            magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam
            diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures
            a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.</p></div></div></body></text></TEI>