<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p. statu
            haesitatum erat, memoriae eximere. omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et
            obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e
            coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem
            depoposcisse cognouerat. <milestone n="2" unit="section"/> conuersus hinc ad officia
            pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum.
            auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem
            decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos
            natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua
            recusatum. †a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam
            Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit. <milestone n="3" unit="section"/> ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione
            transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris
            Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antoni<del>i</del>. Tiberio marmoreum
            arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit. Gai
            quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui,
            uetuit inter festos referri.</p></div></div></body></text></TEI>