Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p. statu haesitatum erat, memoriae eximere. omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse cognouerat. conuersus hinc ad officia pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum. auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum. †a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit. ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antoni i . Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit. Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri. At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit. neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit. cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit; eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera turba uoce ac manu ueneratus est. tr(ibunis) pl(ebis) adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes. quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent. Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et denique ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adoreretur. conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt. Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis. nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit. in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis. cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio futurus esset. feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis. absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit. de quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. propter quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset. excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas demum interrogationes: 'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso detinerent. ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione excidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ μωρόσ . equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.