Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem procreatum. statim certe uulgatus est uersus: τοῖσ εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum nauigauit transque Rhenum fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae uocantur. hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset. quas ob res ouandi ius et triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. corpus eius per municipiorum coloniarumque primores suscipientibus obuiis scribarum decuriis ad urbem deuectum sepultumque est in campo Martio. ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret Galliarumque ciuitates publice supplicarent. praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. fuisse autem creditur non minus gloriosi quam ciuilis animi; nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei p. statum, quandoque posset, restituturum. unde existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno. quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto opere et uiuum dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus sit, similes ei Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent. nec contentus elogium tumulo eius uersibus a se compositis insculpsisse, etiam uitae memoriam prosa oratione composuit. Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, uerum tres omnino reliquit: Germanicum, Liuillam, Claudium. Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug. Luguduni eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius Claudius Drusus. mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen assumpsit. infans autem relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur. diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium latus est. disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit. uerum ne sic quidem quicquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit. Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum incohatum; ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. auia Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et breui scripto aut per internuntios solita. soror Liuilla cum audisset quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est. nam auunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui. 'Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti mea Liuia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit? sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματοσ καὶ εἰσ τὴν τῆσ ψυχῆσ ἀρτιότητα , praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν . nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne. in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit. spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur. in Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? habes nostras, mea Liuia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur. licebit autem, si uoles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius legendam.' rursus alteris litteris: 'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. qui uellem diligentius et minus μετεώρωσ deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. misellus ἀτυχεῖ: nam ἐν τοῖσ σπουδαίοισ , ubi non aberrauit eius animus, satis apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια .' item tertiis litteris: 'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia, admiror. nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum declamat σαφῶσ dicere quae dicenda sunt, non uideo.' Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos n e parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus. Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed instantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei. tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reuerentia publice defuit.