<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="56" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. sed una
              <add>atque</add> altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis
            cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia
            potentissimorum libertorum praefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in
            quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant.
            nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se
            periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo criminari alterum
            alteri atque inter se omnis committere. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes
            Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et
            mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti 'Priapum'
            aut 'Venerem' dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre
            formatam commotamque in obscaenum modum.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui
            transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis
            opifices diffugerint; superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio
            affirmans immolare taurum Ioui. <milestone n="2" unit="section"/> Capitolium Capuae Id.
            Mart. de caelo tactum est, item Romae cella Palatini atriensis. nec defuerunt qui
            coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino portendi, altero caedem rursus
            insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset. consulenti quoque de genitura sua
            Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit. <milestone n="3" unit="section"/> monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret; qua causa ille
            Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum delegauerat, inmemor Chaeream Cassium
            nominari. pridie quam periret, somniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis
            impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in terras praecipitatum. prodigiorum loco
            habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo prius acciderant. <milestone n="4" unit="section"/> sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine; et pantomimus
            Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum
            Philippus occisus est, egerat; et cum in Laureolo mimo, in quo a<del>u</del>ctor
            proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis
            darent, cruore scaena abundauit. parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta
            inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>VIIII. Kal. Febr. hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeret marcente adhuc
            stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est. cum in crypta, per
            quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati
            praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere
            se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit. <milestone n="2" unit="section"/> duplex dehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream ceruicem
            gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce: 'hoc age!' dehinc Cornelium Sabinum,
            alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus; alii Sabinum summota per
            conscios centuriones turba signum more militiae petisse et Gaio 'Iouem' dante Chaeream
            exclamasse: 'accipe ratum!' respicientique maxillam ictu discidisse. <milestone n="3" unit="section"/> iacentem contractisque membris clamitantem se uiuere ceteri
            uulneribus triginta confecerunt; nam signum erat omnium: 'repete!' quidam etiam per
            obscaena ferrum adegerunt. ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium
            accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam
            etiam senatores innoxios interemerunt.</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et decem mensibus diebusque octo. cadauer
            eius clam in hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo semiambustum leui caespite
            obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque. satis
            constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos; in ea quoque domo,
            in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus
            incendio consumpta sit. perit una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia
            parieti inlisa.</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit. nam neque caede
            uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis simulatam et
            emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam
            imperium destinauerunt; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules
            primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero
            sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum
            autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus Gai praenomen fuerit, ferro
            perisse, iam inde ab eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus. <milestone n="5" unit="Book"/></p></div></div></body></text></TEI>