<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="41" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa
            commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis
            litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret. ac ne quod non manubiarum
            genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci
            dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora
            et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque; praebita
            aduenientibus pecunia faenebris appositique qui nomina palam subnotarent, quasi
            adiuuantium Caesaris reditus. <milestone n="2" unit="section"/> ac ne ex lusu quidem
            aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. et quondam
            proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos
            equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit
            gloriansque numquam se prosperiore alea usum.</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria conquerens onera
            conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit. edixit et strenas ineunte anno se
            recepturum stetitque in uestibulo aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante
            eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat. nouissime contrectandae pecuniae
            cupidine incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et
            nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus
            flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero Batauorum, quos
            circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit; neque distulit, sed legionibus
            et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis
            generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam
            festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et
            ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur
            atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem
            exigeret.</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Postquam castra attigit, ut se acrem ac seuerum ducem ostenderet, legatos, qui auxilia
            serius ex diuersis locis adduxerant, cum ignominia dimisit; at in exercitu recensendo
            plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent
            dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem; ceterorum
            increpita cupiditate commoda emeritae militiae ad †sescentorum milium summam recidit.
              <milestone n="2" unit="section"/> nihil autem amplius quam Adminio Cynobellini
            Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu transfugerat, in deditionem
            recepto, quasi uniuersa tradita insula, magnificas Romam litteras misit, monitis
            speculatoribus, ut uehiculo ad forum usque et curiam pertenderent nec nisi in aede
            Martis ac frequente senatu consulibus traderent.</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Mox deficiente belli materia paucos de custodia Germanos traici occulique trans Rhenum
            iussit ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nuntiari. quo facto
            proripuit se cum amicis et parte equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque
            arboribus et in modum tropaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti
            non essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem et participes uictoriae nouo
            genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque specie
            exploratorias appellauit. <milestone n="2" unit="section"/> rursus obsides quosdam
            abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu
            insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc quoque mimo praeter
            modum intemperans. repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad
            discumbendum adhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu 'durarent secundisque
            se rebus seruarent.' <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Atque inter haec absentem senatum populumque grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare
            proeliante et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et
            amoenos secessus celebrarent.</p></div></div></body></text></TEI>