<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus
            publicis insignirentur; Augusti principatum clade Variana, Tiberi ruina spectaculorum
            apud Fidenas memorabilem factum, suo obliuionem imminere prosperitate rerum; atque
            identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae
            optabat.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito eadem factorum dictorumque saeuitia
            aderat. saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta
            habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat. Puteolis
            dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo significauimus, cum multos e litore
            inuitasset ad se, repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula apprehendentes contis
            remisque detrusit in mare. <milestone n="2" unit="section"/> Romae publico epulo seruum
            ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis
            atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret,
            per coetus epulantium circumduceretur. murmillonem e ludo rudibus secum battuentem et
            sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.
              <milestone n="3" unit="section"/> admota altaribus uictima succinctus poparum habitu
            elato alte malleo cultrarium mactauit. lautiore conuiuio effusus subito in cachinnos
            consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus: 'quid,' inquit,
            'nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?'</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter
            illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis
            quasi etiam in gemitu praedulcem. quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur,
            addebat: 'tam bona ceruix simul ac iussero demetur.' quin et subinde iactabat
            exquisiturum se uel fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto opere diligeret.</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui
            hominum genus grassatus est. statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area
            propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui
            saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut
            imaginem nisi consulto et auctore se poni. <milestone n="2" unit="section"/> cogitauit
            etiam de Homeri carminibus abolendis, cur enim sibi non licere dicens, quod Platoni
            licuisset, qui eum e ciuitate quam constituebat eiecerit? sed et Vergili<del>i</del> ac
            Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum
            alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia
            neglegentemque carpebat. de iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum
            aboliturus, saepe iactauit se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter
            eum.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>uetera familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem, Cincinnato
            crinem, Cn. Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen. Ptolemaeum, de quo rettuli, et
            arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam
            quod edente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculos fulgore purpureae
            abollae animaduertit. <milestone n="2" unit="section"/> pulchros et comatos, quotiens
            sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat. erat Aesius Proculus patre primipilari, ob
            egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros dictus; hunc spectaculis detractum
            repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem
            constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi,
            deinde iugulari. <milestone n="3" unit="section"/> nullus denique tam abiectae
            condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret. Nemorensi regi,
            quod multos iam annos poteretur sacerdotio, ualidiorem aduersarium subornauit. cum
            quodam die muneris essedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti
            studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae
            praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re
            leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti
            sibi.</p></div></div></body></text></TEI>