<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et
            animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque
            adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi
            canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has
            mansuefieri posset ferum eius ingenium. quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat,
            ut aliquotiens praedicaret exitio suo omniumque Gaium uiuere et se natricem
              <del>serpentis id genus</del> p(opulo) R(omano), Phaethontem orbi terrarum
            educare.</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Non ita multo post Iuniam Claudillam M. Silani nobilissimi uiri f(iliam) duxit uxorem.
            deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad
            pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta
            desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano †uete suspecto mox et oppresso, ad spem
            successionis paulatim admoueretur. <milestone n="2" unit="section"/> quam quo magis
            confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis
            cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus
            imperio fuisset; deque ea re et iure iurando et chirographo cauit. per hanc insinuatus
            Macroni ueneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi
            anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam
            fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim
            in crucem acto. <milestone n="3" unit="section"/> nec abhorret a ueritate, cum sint
            quidam auctores, ipsum postea etsi non de perfecto, at certe de cogitato quondam
            parricidio professum; gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam
            necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi<del>i</del> dormientis
            et misericordia correptum abiecto ferro recessisse; nec illum, quanquam sensisset, aut
            inquirere quicquam aut exequi ausum.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sic imperium adeptus, p(opulum) R(omanum), uel dicam hominum genus, uoti compotem
            fecit, exoptatissimus princeps maximae parti prouincialium ac militum, quod infantem
            plerique cognouerant, sed et uniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris
            miserationemque prope afflictae domus. itaque ut a Miseno mouit quamuis lugentis habitu
            et funus Tiberi prosequens, tamen inter altaria et uictimas ardentisque taedas
            densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina 'sidus' et
            'pullum' et 'pupum' et 'alumnum' appellantium;</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita
            Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc coheredem ei
            dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut
            tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum
            caesa tradantur. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniae insulas traiecisset, uota pro reditu
            suscepta sunt, ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda
            sollicitudine et cura de incolumitate eius. ut uero in aduersam ualitudinem incidit,
            pernoctantibus cunctis circa Palatium, non defuerunt qui depugnaturos se armis pro
            salute aegri quique capita sua titulo proposito uouerent. <milestone n="3" unit="section"/> accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiam externorum fauor.
            namque Artabanus Parthorum rex, odium semper contemptumque Tiberi prae se ferens,
            amicitiam huius ultro petiit uenitque ad colloquium legati consularis et transgressus
            Euphraten aquilas et signa Romana Caesarumque imagines adorauit.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Incendebat et ipse studia hominum omni genere popularitatis. Tiberio cum plurimis
            lacrimis pro contione laudato funeratoque amplissime, confestim Pandateriam et Pontias
            ad transferendos matris fratrisque cineres festinauit, tempestate turbida, quo magis
            pietas emineret, adiitque uenerabundus ac per semet in urnas condidit; nec minore scaena
            Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per
            splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis
            Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri
            circenses carpentumque quo in pompa traduceretur. <milestone n="2" unit="section"/> at
            in memoriam patris Septembrem mensem Germanicum appellauit. post haec Antoniae auiae,
            quidquid umquam Liuia Augusta honorum cepisset, uno senatus consulto congessit; patruum
            Claudium, equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit; fratrem
            Tiberium die uirilis togae adoptauit appellauitque principem iuuentutis. <milestone n="3" unit="section"/> de sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur:
            'neque me liberosque meos cariores habebo quam Gaium habeo et sorores eius'; item
            relationibus consulum: 'quod bonum felixque sit C. Caesari sororibusque eius.'
              <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Pari popularitate damnatos relegatosque restituit; criminum, si quae residua ex priore
            tempore manebant, omnium gratiam fecit; commentarios ad matris fratrumque suorum causas
            pertinentis, ne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in
            forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam,
            concremauit; libellum de salute sua oblatum non recepit, contendens nihil sibi admissum
            cur cuiquam inuisus esset, negauitque se delatoribus aures habere.</p></div></div></body></text></TEI>