<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="75" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars: 'Tiberium
            in Tiberim!' clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem
            ullam nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati
            super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate. <milestone n="2" unit="section"/> nam cum senatus consulto cautum esset, ut poena damnatorum in decimum
            semper diem differretur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, quo
            nuntiatum de Tiberio erat. hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo
            extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum
            facerent, strangulauerunt abieceruntque in Gemonias. <milestone n="3" unit="section"/>
            creuit igitur inuidia, quasi etiam post mortem tyranni saeuitia permanente. corpus ut
            moueri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atellam potius deferendum et in
            amphitheatro semiustilandum, Romam per milites deportatum est crematumque publico
            funere.</p></div></div></body></text></TEI>