<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="73" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de
            quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se
            habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex
            tuto ausurus. sed tempestatibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in
            uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII.
            Kal. Ap. Cn. Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum; alii, in remissione
            fortuitae febris cibum desideranti negatum; nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum
            sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta
            defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus
            aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito uocatis
            ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus uiribus
            concidisse.</p></div></div></body></text></TEI>