<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="71" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est
            abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius
            postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset. atque etiam cum in quodam decreto
            patrum <foreign xml:lang="grc">ἔμβλημα</foreign> recitaretur, commutandam censuit uocem
            et pro peregrina nostratem requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et per
            ambitum uerborum rem enuntiandam. militem quoque Graece testimonium interrogatum nisi
            Latine respondere uetuit.</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus, semel triremi usque ad proximos
            naumachiae hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis, quae obuiam
            prodeuntis submoueret, iterum Appia usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec
            aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de causa, postea ostento territus.
              <milestone n="2" unit="section"/> erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex
            consuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim
            multitudinis caueret. rediens ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo
            paulum leuatus Cerceios pertendit. ac ne quam suspicionem infirmitatis daret,
            castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis
            desuper petit; statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem
            recidit morbum. <milestone n="3" unit="section"/> sustentauit tamen aliquamdiu, quamuis
            Misenum usque deuectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne conuiuia quidem aut
            ceteras uoluptates partim intemperantia partim dissimulatione. nam Chariclen medicum,
            quod commeatu afuturus e conuiuio egrediens manum sibi osculandi causa apprehendisset,
            existimans temptatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est cenamque protraxit.
            nec abstinuit consuetudine quin tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore
            singulos ualere dicentis appellaret.</p></div><div type="textpart" n="73" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de
            quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se
            habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex
            tuto ausurus. sed tempestatibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in
            uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII.
            Kal. Ap. Cn. Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum; alii, in remissione
            fortuitae febris cibum desideranti negatum; nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum
            sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta
            defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus
            aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito uocatis
            ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus uiribus
            concidisse.</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis et artis eximiae, aduectum
            Syracusis ut in bibliotheca templi noui poneretur, uiderat per quietem affirmantem sibi
            non posse se ab ipso dedicari. et ante paucos quam obiret dies, turris Phari terrae motu
            Capreis concidit. ac Miseni cinis e fauilla et carbonibus ad calficiendum triclinium
            inlatis, extinctus iam et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in multam
            noctem pertinaciter luxit.</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars: 'Tiberium
            in Tiberim!' clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem
            ullam nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati
            super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate. <milestone n="2" unit="section"/> nam cum senatus consulto cautum esset, ut poena damnatorum in decimum
            semper diem differretur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, quo
            nuntiatum de Tiberio erat. hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo
            extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum
            facerent, strangulauerunt abieceruntque in Gemonias. <milestone n="3" unit="section"/>
            creuit igitur inuidia, quasi etiam post mortem tyranni saeuitia permanente. corpus ut
            moueri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atellam potius deferendum et in
            amphitheatro semiustilandum, Romam per milites deportatum est crematumque publico
            funere.</p></div></div></body></text></TEI>