<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="70" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit. in oratione Latina secutus est
            Coruinum Messalam, quem senem adulescens obseruarat. sed adfectatione et morositate
            nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur.
              <milestone n="2" unit="section"/> composuit et carmen lyricum, cuius est titulus
            'conquestio de morte L. Caesaris.' fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem et
            Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et imagines
            publicis bibliothecis inter ueteres et praecipuos auctores dedicauit; et ob hoc plerique
            eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt. <milestone n="3" unit="section"/>
            maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam
            et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere
            quaestionibus experiebatur: 'quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter uirgines
            fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae.' et quo primum die post excessum Augusti
            curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture
            quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, ut ille olim in morte filii.</p></div></div></body></text></TEI>