<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="68" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet; latus ab umeris et
            pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens; sinistra manu
            agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito
            terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret. <milestone n="2" unit="section"/> colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem
            etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur; facie honesta, in qua tamen crebri et
            subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in
            tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent; deinde rursum
            hebescebant. <milestone n="3" unit="section"/> incedebat ceruice rigida et obstipa,
            adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone
            eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. quae omnia ingrata
            atque arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud
            senatum ac populum professus naturae uitia esse, non animi. <milestone n="4" unit="section"/> ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paene
            toto prope inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu eam suo rexerit sine
            adiumento consilioue medicorum.</p></div></div></body></text></TEI>