<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="63" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam
            contumeliis obnoxius uixerit, multa indicia sunt. haruspices secreto ac sine testibus
            consuli uetuit. uicina uero urbi oracula etiam dis<del>s</del>icere conatus est, sed
            maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas deuectasque Romam non
            repperisset in arca nisi relata rursus ad templum. <milestone n="2" unit="section"/>
            unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo
            detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente
            officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos
            exequenda curarent.</p></div></div></body></text></TEI>