<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="61" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia, cum primo matris,
            deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur;
            post cuius interitum uel saeuissimus extitit. quo maxime apparuit, non tam ipsum ab
            Seiano concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse; etsi
            commentario, quem de uita sua summatim breuiterque composuit, ausus est scribere Seianum
            se punisse, quod comperisset furere aduersus liberos Germanici filii sui; quorum ipse
            alterum suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano interemit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; genera, uelut exemplaria
            saeuitiae, enumerare sat erit. nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus
            quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte anno nouo. accusati damnatique multi
            cum liberis atque etiam a liberis suis. interdictum ne capite damnatos propinqui
            lugerent. decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus. nemini
            delatorum fides abrogata. <milestone n="3" unit="section"/> omne crimen pro capitali
            receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum. obiectum est poetae, quod in tragoedia
            Agamemnonem probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum Cassiumque ultimos
            Romanorum dixisset; animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis
            probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata. <milestone n="4" unit="section"/> quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed
            etiam sermonis et conloqui usus. citati ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt
            certi damnationis et ad uexationem ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum
            hauserunt; et tamen conligatis uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem
            rapti. nemo punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, uiginti uno die abiecti
            tractique, inter eos feminae et pueri. <milestone n="5" unit="section"/> immaturae
            puellae, quia more tradito nefas esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice,
            dein strangulatae. mori uolentibus uis adhibita uiuendi. nam mortem adeo leue supplicium
            putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit:
            'Carnulus me euasit.' et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatem
            respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.' annalibus suis uir consularis inseruit,
              <milestone n="6" unit="section"/> frequenti quodam conuiuio, cui et ipse affuerit,
            interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, cur
            Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse,
            ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum
            statueret.</p></div></div></body></text></TEI>