<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="61" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia, cum primo matris,
            deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur;
            post cuius interitum uel saeuissimus extitit. quo maxime apparuit, non tam ipsum ab
            Seiano concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse; etsi
            commentario, quem de uita sua summatim breuiterque composuit, ausus est scribere Seianum
            se punisse, quod comperisset furere aduersus liberos Germanici filii sui; quorum ipse
            alterum suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano interemit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; genera, uelut exemplaria
            saeuitiae, enumerare sat erit. nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus
            quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte anno nouo. accusati damnatique multi
            cum liberis atque etiam a liberis suis. interdictum ne capite damnatos propinqui
            lugerent. decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus. nemini
            delatorum fides abrogata. <milestone n="3" unit="section"/> omne crimen pro capitali
            receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum. obiectum est poetae, quod in tragoedia
            Agamemnonem probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum Cassiumque ultimos
            Romanorum dixisset; animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis
            probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata. <milestone n="4" unit="section"/> quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed
            etiam sermonis et conloqui usus. citati ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt
            certi damnationis et ad uexationem ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum
            hauserunt; et tamen conligatis uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem
            rapti. nemo punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, uiginti uno die abiecti
            tractique, inter eos feminae et pueri. <milestone n="5" unit="section"/> immaturae
            puellae, quia more tradito nefas esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice,
            dein strangulatae. mori uolentibus uis adhibita uiuendi. nam mortem adeo leue supplicium
            putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit:
            'Carnulus me euasit.' et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatem
            respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.' annalibus suis uir consularis inseruit,
              <milestone n="6" unit="section"/> frequenti quodam conuiuio, cui et ipse affuerit,
            interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, cur
            Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse,
            ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum
            statueret.</p></div><div type="textpart" n="62" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte filii sui Drusi. quem cum
            morbo et intemperantia perisse existimaret, ut tandem ueneno interemptum fraude Liuillae
            uxoris atque Seiani cognouit, neque tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli
            huic cognitioni adeo per totos dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem
            familiaribus litteris Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora
            iusserit, quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et
            occidi, ne uulgaret iniuriam. <milestone n="2" unit="section"/> carnificinae eius
            ostenditur locus Capreis, unde damnatos post longa et exquisita tormenta praecipitari
            coram se in mare iubebat, excipiente classiariorum manu et contis atque remis elidente
            cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset. excogitauerat autem inter genera
            cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris
            deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet. <milestone n="3" unit="section"/> quod nisi eum et mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt,
            differre quaedam spe longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne
            reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium
            ut ex adulterio conceptum aspernaretur. nec abhorret a uero; namque identidem felicem
            Priamum uocabat, quod superstes omnium suorum extitisset.</p></div><div type="textpart" n="63" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam
            contumeliis obnoxius uixerit, multa indicia sunt. haruspices secreto ac sine testibus
            consuli uetuit. uicina uero urbi oracula etiam dis<del>s</del>icere conatus est, sed
            maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas deuectasque Romam non
            repperisset in arca nisi relata rursus ad templum. <milestone n="2" unit="section"/>
            unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo
            detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente
            officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos
            exequenda curarent.</p></div><div type="textpart" n="64" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>nurum ac nepotes numquam aliter post damnationem quam catenatos obsutaque lectica loco
            mouit, prohibitis per militem obuiis ac uiatoribus respicere usquam uel consistere.</p></div><div type="textpart" n="65" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem eius publice celebrari et imagines
            aureas coli passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam principali auctoritate
            subuertit. nam primo, ut a se per speciem honoris dimitteret, collegam sibi assumpsit in
            quinto consulatu, quem longo interuallo absens ob id ipsum susceperat. deinde spe
            affinitatis ac tribuniciae potestatis deceptum inopinantem criminatus est pudenda
            miserandaque oratione, cum inter alia patres conscriptos precaretur, mitterent alterum e
            consulibus, qui se senem et solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidio
            perduceret. <milestone n="2" unit="section"/> sic quoque diffidens tumultumque metuens
            Drusum nepotem, quem uinculis adhuc Romae continebat, solui, si res posceret, ducemque
            constitui praeceperat. aptatis etiam nauibus ad quascumque legiones meditabatur fugam,
            speculabundus ex altissima rupe identidem signa, quae, ne nuntii morarentur, tolli
            procul, ut quidque factum foret, mandauerat. uerum et oppressa coniuratione Seiani
            nihilo securior aut constantior per nouem proximos menses non egressus est uilla, quae
            uocatur Ionis.</p></div></div></body></text></TEI>