<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="60" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui sibi secretum agenti grandem
            mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit, territus quod is a
            tergo insulae per aspera et deuia erepsisset ad se; gratulanti autem inter poenam, quod
            non et lucustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, lucusta quoque lacerari os
            imperauit. militem praetorianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit. in
            quodam itinere lectica, qua uehebatur, uepribus impedita exploratorem uiae, primarum
            cohortium centurionem, stratum humi paene ad necem uerberauit.</p></div></div></body></text></TEI>