<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam, comes usque quaque parentum
            fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu
            suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim
            auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant.
              <milestone n="2" unit="section"/> per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac
            Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde
            itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque
            omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur. <milestone n="3" unit="section"/> munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore in Sicilia donatus
            est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais. post
            reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine
            abstinuit, quod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. dehinc pubescens Actiaco
            triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae
            filius dexteriore ueheretur. praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus lusit
            ductor turmae puerorum maiorum.</p></div></div></body></text></TEI>