<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="59" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae
            optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et
            praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala:</p><l>Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?</l><l>dispeream, si te mater amare potest.</l><l>Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum;</l><l>omnia si quaeras, et Rhodus exilium est.</l><l>Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:</l><l>incolumi nam te ferrea semper erunt.</l><l>Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem:</l><l>tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum. <milestone n="2" unit="section"/></l><l>Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam</l><l>et Marium, si uis, aspice, sed reducem,</l><l>nec non Antoni ciuilia bella mouentis</l><l>non semel infectas aspice caede manus,</l><l>et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo,</l><l>ad regnum quisquis uenit ab exilio. quae primo, quasi ab impatientibus remediorum ac
            non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque
            identidem: 'oderint, dum probent.' dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.</l></div></div></body></text></TEI>