<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="58" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse
            leges respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam Augusti caput dempserat, ut
            alterius imponeret; acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est.
            damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent:
            circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem
            impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione
            aliqua laesisse. perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi
            passus est, quo decreti et Augusto olim erant.</p></div></div></body></text></TEI>