<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="56" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam
            exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset,
            et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem
            secessum, quod Dorice Rhodii loquantur. item cum soleret ex lectione cotidiana
            quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis
            perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum
            a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.</p></div></div></body></text></TEI>