<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="56" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam
            exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset,
            et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem
            secessum, quod Dorice Rhodii loquantur. item cum soleret ex lectione cotidiana
            quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis
            perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum
            a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; quam Theodorus Gadareus rhetoricae
            praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde
            in obiurgando appellans eum <foreign xml:lang="grc">πηλὸν</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">αἵματι πεφυραμένον</foreign>, id est lutum a sanguine maceratum.
            sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum
            moderationis simulatione captaret. <milestone n="2" unit="section"/> scurram, qui
            praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto nondum reddi legata quae
            plebei reliquisset, adtractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium imperauit et
            patri suo uerum referre. nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam
            perneganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret, acerba
            cauillatione simul hominis nomen incessens ueteremque partium fortunam.</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse
            leges respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam Augusti caput dempserat, ut
            alterius imponeret; acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est.
            damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent:
            circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem
            impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione
            aliqua laesisse. perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi
            passus est, quo decreti et Augusto olim erant.</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae
            optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et
            praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala:</p><l>Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?</l><l>dispeream, si te mater amare potest.</l><l>Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum;</l><l>omnia si quaeras, et Rhodus exilium est.</l><l>Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:</l><l>incolumi nam te ferrea semper erunt.</l><l>Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem:</l><l>tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum. <milestone n="2" unit="section"/></l><l>Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam</l><l>et Marium, si uis, aspice, sed reducem,</l><l>nec non Antoni ciuilia bella mouentis</l><l>non semel infectas aspice caede manus,</l><l>et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo,</l><l>ad regnum quisquis uenit ab exilio. quae primo, quasi ab impatientibus remediorum ac
            non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque
            identidem: 'oderint, dum probent.' dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.</l></div><div type="textpart" n="60" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui sibi secretum agenti grandem
            mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit, territus quod is a
            tergo insulae per aspera et deuia erepsisset ad se; gratulanti autem inter poenam, quod
            non et lucustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, lucusta quoque lacerari os
            imperauit. militem praetorianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit. in
            quodam itinere lectica, qua uehebatur, uepribus impedita exploratorem uiae, primarum
            cohortium centurionem, stratum humi paene ad necem uerberauit.</p></div></div></body></text></TEI>