<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="52" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit,
            alterius uitiis infensus. nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat. itaque ne
            mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum
            consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. <milestone n="2" unit="section"/> quin
            et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria,
            irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem
            amisissent. Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis
            eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet. quod uero
            Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in
            senatu. <milestone n="3" unit="section"/> etiam causa mortis fuisse ei per Cn. Pisonem
            legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum,
            nisi ea secreto ostentant <add><gap reason="omitted"/></add> quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: 'redde
            Germanicum!' quam suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici
            crudelem in modum afflictis.</p></div></div></body></text></TEI>