<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="50" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Odium aduersus necessitudines in Druso primum fratre detexit, prodita eius epistula,
            qua secum de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat, deinde et in reliquis.
            Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae, quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid
            impertiret, ut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et
            commercio hominum frui uetuerit; sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis
            fraudauit, per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset.
              <milestone n="2" unit="section"/> matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas
            potentiae uindicantem, et congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque
            sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur.
            tulit etiam perindigne actum in senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et 'Liuiae
            filius' adiceretur. <milestone n="3" unit="section"/> quare non 'parentem patriae'
            appellari, non ullum insignem honorem recipere publice passus est; sed et frequenter
            admonuit, maioribus nec feminae conuenientibus negotiis abstineret, praecipue ut
            animaduertit incendio iuxta aedem Vestae et ipsam interuenisse populumque et milites,
            quo enixius opem ferrent, adhortatam, sicut sub marito solita esset.</p></div></div></body></text></TEI>