<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius
            auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit. sed
            ut plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio
            Lepido iterum L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. sic enim in fastos
            actaque in publica relatum est. nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac
            Pansae, partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni<del>i</del> consulatu, genitum
            eum scribant.</p></div></div></body></text></TEI>