<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="48" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in
            trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quae in monte Caelio deflagrarant,
            pretio restituto. quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante
            coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii
            partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res
            expediretur; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem. quod tamen beneficium tanti
            aestimauit, ut montem Caelium appellatione mutata uocari Augustum iusserit. <milestone n="2" unit="section"/> militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam
            largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non
            accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem
            inter signa coluissent. atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio
            mortem, ex morte compendium captans. ne prouincias quidem liberalitate ulla subleuauit,
            excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.</p></div></div></body></text></TEI>