<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas
            sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti
            sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes; atque etiam
            quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret,
            pronior sane ad id genus libidinis et natura et aetate. <milestone n="2" unit="section"/> quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi
            sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non
            modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit. fertur etiam in sacrificando quondam
            captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene uixdum re
            diuina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem;
            atque utrique mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.</p></div></div></body></text></TEI>