<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="42" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis oculis remotis, cuncta simul uitia
            male diu dissimulata tandem profudit: de quibus singillatim ab exordio referam. in
            castris tiro etiam tum propter nimiam uini auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro
            Claudio 'Caldius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur. postea princeps in ipsa publicorum morum
            correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando
            potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis
            confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
              <milestone n="2" unit="section"/> Cestio Gall<del>i</del>o, libidinoso ac prodigo
            seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito
            cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis
            puellis ministrantibus cenaretur. ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis
            anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram. Asellio Sabino sestertia
            ducenta donauit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen
            induxerat. nouum denique officium instituit a uoluptatibus, praeposito equite R. T.
            Caesonio Prisco.</p></div></div></body></text></TEI>