<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more
            maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit. eq(uiti) R(omano) iuris iurandi
            gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam
            repudiaturum ante iurauerat. <milestone n="2" unit="section"/> feminae famosae, ut ad
            euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri
            coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera
            scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte
            subibant; eos easque omnes, ne quod refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio
            adfecit. senatori latum clauum ademit, cum cognosset sub Kal. Iul. demigrasse in hortos,
            quo uilius post diem aedes in urbe conduceret. alium e quaestura remouit, quod uxorem
            pridie sortitionem ductam postridie repudiasset.</p></div></div></body></text></TEI>