<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque
            gladiatorum ad certum numerum redactis. Corinthiorum uasorum pretia in immensum
            exarsisse tresque mullos triginta milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum
            supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam,
            dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria
            proponi uenalia sinerent. et ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaret, sollemnibus
            ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmans
            omnia eadem habere, quae totum. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Cotidiana oscula edicto prohibuit, item strenarum commercium ne ultra Kal. Ian.
            exerceretur. consuerat quadriplam stren<del>u</del>am, et de manu, reddere; sed offensus
            interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non
            tulit.</p></div></div></body></text></TEI>