<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio
            Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. insertus est et
            Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo. quae familia, quanquam plebeia, tamen et
            ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura
            etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore
            Drusisque. <milestone n="2" unit="section"/> Salinator uniuersas tribus in censura
            notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata
            condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent. Drusus hostium duce Drauso
            comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen inuenit. traditur etiam pro praetore
            ex prouincia Gallia rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut
            fama est, extortum a Camillo. eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus
            senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa
            factio per fraudem interemit.</p></div></div></body></text></TEI>