<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et
            uniuersis prope excesserat humanitatis modum. dissentiens in curia a Q. Haterio:
            'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.' et deinde
            omnis adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem
            uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis
            ciuibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse me paenitet, et bonos et
            aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo.'</p></div></div></body></text></TEI>