<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione
            militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo
            mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc
            precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida
            cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu
            proclamaret: 'aut agat aut desistat!' alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti
            sint tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri. <milestone n="2" unit="section"/> tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi
            seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem
            faceret. ipsius uerba sunt: 'dum ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri
            dare uos aliquam senectuti meae requiem.'</p></div></div></body></text></TEI>