<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto. hunc tribunus
            militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur; quos
            codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se
            subduceret; an nomine Augusti Liuia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius
            renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum
            senatui rationem respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans. nam mox silentio rem
            obliterauit.</p></div></div></body></text></TEI>