<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et
            neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui
            arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione
            belli communicauit. curam quoque solito exactiorem praestitit. traiecturus Rhenum
            commeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud
            ripam explorasset uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
              <milestone n="2" unit="section"/> trans Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut
            sedens in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta
            sequentis diei omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret;
            addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel
            noctis hora uteretur.</p></div></div></body></text></TEI>