<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status,
            Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
            sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium
            externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam
            triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
              <milestone n="2" unit="section"/> et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit,
            metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus. ac perseuerantiae
            grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et
            Macedoniam interque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in
            dicionem redacto.</p></div></div></body></text></TEI>