<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status,
            Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
            sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium
            externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam
            triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
              <milestone n="2" unit="section"/> et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit,
            metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus. ac perseuerantiae
            grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et
            Macedoniam interque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in
            dicionem redacto.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit. nam sub id fere tempus
            Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin
            uictores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset.
            quas ob res triumphus ei decretus est multique et magni honores. <milestone n="2" unit="section"/> censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli ut
            Pius cognominaretur. sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens,
            quod se defuncto suscepturus esset. triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade
            Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in
            Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto
            simul sedit; unde populo consalutato circum templa deductus est.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et
            neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui
            arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione
            belli communicauit. curam quoque solito exactiorem praestitit. traiecturus Rhenum
            commeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud
            ripam explorasset uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
              <milestone n="2" unit="section"/> trans Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut
            sedens in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta
            sequentis diei omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret;
            addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel
            noctis hora uteretur.</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate
            repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam
            uenatum misisset, ignominia notato. proelia, quamuis minimum fortunae casibusque
            permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo
            propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a
            maioribus suis in omni ducatu expertissimo. sed re prospere gesta non multum afuit quin
            a Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto
            tormentis expressa confessio est cogitati facinoris.</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit
            prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. ac prius quam in
            Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit.
            Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam
            referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus esset
            euadere. prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim
            dedit. dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de
            manubiis.</p></div></div></body></text></TEI>