<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo
            Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata
            modo officia obiens ac publicorum munerum expers. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M.
            Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare. nec quicquam postea
            pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit. nam neque
            donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut
            peculio referret accepta. nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius
            augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem
            successionis incumbere;</p></div></div></body></text></TEI>