<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, uix per matrem consecutus, ut ad uelandam
            ignominiam quasi legatus Augusto abesset. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis
            agris abditus uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue,
            nemine cum imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum. et
            accesserunt maioris sollicitudinis causae. namque priuignum Gaium Orienti praepositum,
            cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lolli
            comitis et rectoris eius. <milestone n="3" unit="section"/> uenit etiam in suspicionem
            per quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad complures
            dedisse ambigua et quae temptare singulorum animos ad nouas res uiderentur. de qua
            suspicione certior ab Augusto factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet ordinis
            custodem factis atque dictis suis.</p></div></div></body></text></TEI>