<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta
            est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu
            conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio
            gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum
            insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice
            accepit. <milestone n="2" unit="section"/> deinceps procedente tempore duodetriginta
            consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta
            est. cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu
            repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter
            conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo<del>d</del> significatur
            lingua Sabina fortis ac strenuus.</p></div></div></body></text></TEI>